- TERMINUS
- TERMINUSDei locô habitus est, quod, post Saturnum eractum, caedes aclites rusticorum dividendis agris sustulisset. Sacrificabant ei mense Februar. in aede, quâ super eum foramen in tecto patebat, quod nefas esse putarent Terminum intra tecta consistere. Numa Pompilius, secundus Romanorum Rex, cum publicum agrum Populo romano et privatum certis limitibus, terminisque definivisset, sacellum erexisle Termino traditur, in colle Tarpeio: cui nihil animatum sacrificaretur, sed liba tantum, pultes, et frugum primitiae. Saxum vero fuit hic Deus, unde et termini agrorum tales fuerunt, licet et postea stipes et arbor et tegula etiam pro termino posita. Existimat Lactantius in primo, c. 20. Terminum eum fuisle lapidem, quem pro Iove devoravit Saturnus, quem Graeci βαίτυλον vocant, Abadir Latini, ut Priscianus et alii scribunt. De hoc exstat lepidum aenigma apud Agellium, quod Iovi solus omnium Deorum cedere noluerit, l. 12. c. 6.Semel minusne, an bis minus sit, non sat scio,An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,Iovi ipsi regi noluit concedere.Festa eius dicuntur Terminalia. Horat. Epod. Od. 2. v. 59.Vel agna festis caesa Terminalibus.Ovid. l. 2. Fast. v. 655.Spargitur et caeso communis Terminus agno:Nec queritur, lactens cum sibi porca datur.Conveniunt, celebrantque dapes vicinia simplex;Et cantant laudes, Termine sancte, tuas.Tu populos urbesque, et regna ingentia finus:Omnis erit sine te litigiosus ager.Nulla tibi ambitio est: nullô corrumperis aurô:Legitimâ servas credita rura fide.Hinc Erasmi Symolum: Cedo nulli. Nic. Lloydius. Coeterum, inter antiquissimos Romanorum Deos fuisse habitum, loquuntur Legg. Regiarum fragmenta, a Viris doctis digesta, et argumento liquido est, nullum Deum prius illô, ex Legum praescripto, cultum, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 6. NOmen eius a terminando desumptum, Graecâ origine. Xenoph. de Laccd. Rep. Τῷ τέρματι τοῦ βίου τὴν κρίϚιν προςθεὶς, Iudicium retulit ad finem vitae. Statua illi erecta erat, quadratô lapide vel stipite dedolatô, unctô, coronatô. Arnob. contrae Gentes, l. 1. Venerabar (o caecitas) nuper simulacra, modo ex fornacibus prompta, incudibus Deos et malleis fabricatos, eiephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine ordinatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar. L. Appuleius, floridorum, l. 1. Vel enim colliculus sepimine consecratus, vel truncus dolamine effigiatus, vel cespes libamine humigatus, vel lapis unguine delibutus. Et Apolog. l. 1. Negant se vidisse aut lapidem unctum, aut ramum coronatum in finibus eius. Similiter Siculus Flaccus, l. de conditionibus agr. Cum terminos disponerent, ipsor quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca quibus fossis factis defixuri eos erant et unguentô velaminibusque et coronis eos coronabant. Plura vide apud Minucium Felicem Octav. Clementem Alex. l. 7. Strom. et in Protrept. Lucianum, in Charonte Petr. inprimis Colvium, in Appuleii locum cit. In eodem Poetae frequentes: inter quos Prudentius, in Symm. l. 2. v. 1005.———— Vel lapis illicSi stetit antiquus, quem cingere sueverat errorFasceolis.Et T. Lucretius Carus, l. 5. v. 1197.——— Velatum saepe videriVertier ad lapidem, atque omnes accedere ad aras etc.Coluerunt autem Romani Terminum in Capitolio inprimis, ubi cum Tarquinius Superbus templum amplissimum IOvi Opt. Max. exstruere vellet et propterea omnium aliorum Deorum aedes exauguraret, Terminus et Iuventus ei cedere noluerunt, uti discim us ex Livio, l. 5. c. 54. Dionysio Halicarn. l. 2. Lactantio de falsa religione l. 1. c. 20. Augustino, de Civ. Dei l. 4. c. 23. Aliis. Unde aenigane apud A. Gellium, l. 12. c. 6.Semel minusne, an bis minus, non sat scio:An utrumque eorum, ut quondam audivi dicierIovi ipsi Regi noluit concedere.Et Poeta alibi propterea——— Capitolî immobile saxumvocat. De sacrificio ei offerri solito, diximus supra in Terminalia: quod festum incidebat in 7. Kal. Martias, vide de TErmini sacris Iustum Rycquium de Capitolio Rom. c. 14. Sacra autem, praeter alia Ioca. acta in via Laurentina, intra quintum et fextum ab urbe lapidem, quod illi essent antiqui agri Romani termini, ut testatur Strabo, l. 5.ubi inter alia Sacerdotes sacrificium eo in loco peragere, quod Ambarvalia appelletur, refert. Ovidius vero Fastor. l. 2. tertium ab Urbe lapidem fuisse dicit, vide Anton. Thysium ICrum, NOtis in A. Gellium, l. 12. c. 6. Quod vero a Termini sacris om nem sanguinem abesse voluit Numa, significare hôc modô voluisse, ad quietem et certam pacem nihil utilius esse, quam suis se finibus tenere, docet H. Grotius, de Iure Belli et Pacis, l. 3. c. 15. §. 7. Eiusdem imagine Erasmum Roter. signare consuevisse, cum lemmate praedicto, refert Mutetus, apud Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 11. Nec omittendum, quod ad Christianos quoque priscae superstitionis Deo huic sacra facientis stricturas exiliisse legimus, apud Burcardum, l. 8. c. 94. Vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, vel ibi candelam, seu quodlibet munus deferat, velut ibi quoddam Numen sit. Quos facularum accensores appellatos hinc esse, Car. Macer. ait in Hierolex. etc. Hactenus de Deo Termino: Agrorum terminos seu limites quod attinet, olim nulli. Seneca, Hippolytô Actu 2. Sc. 2. v. 528.——— Nullus in campo sacerDivisit agros arbiter populis lapis,Tibullus, l. 1. Eleg. 3. v. 43.Non domus ulla fores habuit, non fixus in agrisQui regeret certis finibus arva lapis.Postea Numa, ut dictum, finibus agros qua publicos, qua privatos accuratius terminisque distinxit, quod alii post exactum statim Saturnum factum fuisse contendunt: et quidquid ob servationem finium in agro operâ manuum factum est, Limes nonnullis auctore Aggenô Urbicô est appellatum. Quorum ponendorum ritum, sic describit Sicuius Flaccus, loco cit. Cum terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant proxime ea loca, quibus fossis defixuri eas erant et unguentô velaminibusque et coronis eos coronabant: In fossis autem, quibus imposituri erant, sacrificiô factô hostiâque immaculatâ caesâ, sacibus ardentibus in fossa cooperti, sangninem instillabant, eoque fruges et tura iactabant: favos quoque et vinum aliaque quibus ea consuetudo erat terminis sacrum fieri, adiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias lapides conlocabant, atque ita diligenti curâ confirmabant. Figuram eleganter expressit Andr. Alciatus IC. Emblem. 157.Quadratum infoditur firmissima tessera signum,Stat cirrata super pectore imago tenus:Et sese nulli profitetur cedere, talisTerminus est.Proprie vero aliud limes olim, aliud terminus. Limites enim terminis distinguebantur, solique agri assignati continebautur limitibus. Hodie nullus ager limitatur, sed omnes terminantur, sicque omnis ager iam eâ conditione est, quâ Veter. arcifinius fuit, nullâ videl. mensurâ, nec ullis limitibus clausus, sed montibus aut viis, aut rivis, aut fossis, aut aquarum divergiis, aut arboribus antem issis, aut quodam culturae discimine, terminatus, Agri vero privatorum invicem separantur lapidibus etc. Includebant autem apud Veteres centurias limites, per actus divisas ac in singulas centurias lapides ponebantur terminales, qui invicem distabant ped. II CCCC. si centuriae 200. tantum iugeris constarent: at in singulos actus pali defigebantur, pedes 120. a se invicem distantes, quae unius actus longitudo est. Salmas. ad Solin. p. 680. ubi rem Agrimensoriam Veterum accurate persequitur. Sicut de Terminis plura congessit Car. paschalius, Coron. l. 4. c. 4. Vide quoque supra in voce Confinia. Addo salem, arcas finales passim dictos esse veter. Romanorum terminos, quod ex lapide in modum arcae struerentur. Atque hae arcae nonnumquam tantum finiendis agris inserviebant, ut plurimum vero simul sepulchrales erant, unde et sepulturae finales, et monumentales termini, et memoriae in finem constitutae, in libris Agrimensorum occurrunt passim. Certe et arcae iuxta sepulchra plerumque ponebantur, et in ipsis sepuichris arae consecrabantur finales, solebantque huiusmodi arcae sepulchrales arcuatà tectô concamerati, cuiusmodi termini, ut et alterius, qui nil nisi terminabat, figuram ex Hygino expressam habes apud retro laudatum Salmas. d. l. p. 1206. Vide quoque aliquid supra, in voce Arca. Apud eosdem porro Romanos, Leges terminorum causâ latae variae sunt, de quibus hîc infra. Plura autem in hanc rem, praeter Auctores praefatos, vide apud angelum Politianum, Miscellan. c. 36. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. l. 4. c. 6. et. l. 8. c. 11. cum Paralipomenis Th. Dempsteri, Casp. Barthium, ad Statium, Alios: ut et supra passim. De Termino, in Ludis Veter. ubi consistebant cursores et quadrigae, cursu legitimô peractô, quod τέρμα Graecis, vide supra in voce Calx, item Creta, Meta, alibique: Antequam autem muris et sepimentis loca designata essent, stipes querneus aut quercus ipsa circumcisa, ne fronderet amplius: vel ingens lapis, aut plures lapides itidem in statuam aut molem rotundam compositi, eius vicem praestitêre: uti discimus ex Statio, Theb. l. 4. v. 351. ad quem vide Barthium modo dictum: plura apud Iac. Ouzelium, ad Minucium Fel. p. 13. et seqq. etc. uti de vitro confracto minutatimque contuso ac Terminis nonnumquam subdito, infra voce Vitrum.Leges de terminis seu limitibus rogatae.α. Numa Pompilius Legem tulit, qui Terminum exarassit, ipse et bos sacer esto, Fest. Dionysius Halicarn. etc. β. T. Sempronius Gracchus Trbun. Plebis an. Urb. Cond. 620. P. Mutiô Scaevolâ, L. Calpurniô Consulib. Ut per actuarios limites populo ius eundi esset, sanxit. Hyginus libellô de limit. constit. γ. Mamilia postea, a C. Mamilio qui hinc Limitanus dictus, lata est, quae in finibus agrorum 5. aut 6. pedum latitudinem praescripsit, quos usu capi vetabat.Cicer, de LL. l. 1. et in Bruto. Eâdem singulos arbitros regendis finibus datos esse, docet idem. δ. Cornelia Lex, L. Cornelii Sullae Felicis; et Iulia C. Iulii Caesaris Dictatorum, repetitio Semproniae fuit. Hyginus ubi suprae. Praeter has reperiuntur in lib. Variorum Auctorum de agrorum conditionibus, fragmenta aliquot legis Mamiliae, Rosciae, Peduceae, Allienae, Fabiae, quae, uti a Iusto Lipsio annotata sunt, in opus suum transtulit Rosinus, l. 8. c. 11. ubi multa addit de limitibus decumanis, cardinibus prorsis, transversis, maritimis, montanis, actuariis, lineariis aliisque huc spectantibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.